[109] EPISTOLA IX.

Ornatissimo Doctissimoque Domino,

D. IOANNI AXELIO,

In Metropolitano Ultrajectensi Templo Canonico ac Thesaurio, nec non Ejusdem Ecclesiae Praepositi Vicario generalis Domino & Maecenati suo.

Ultrajectum.

S. P.

Iussisti quum Trajecto discederem, Ornatissime Domine, ut datis ad te literis, subinde initam non ita dudum amicitiam foverem. Verum quum propter sublata inter Hollandos caeterasque Provincias commercia, rari sint qui hinc ad vos proficiscantur, Ultrajecto nobis expectandi sunt nuntii, si quid eo mandatum cupimus. Ego certe qui tuam amicitiam, loco summi beneficii habere debeo, ingratus eaque indignus omnino haberer; si in ea colenda, peccarem negligentia, quod ne fiat, pro virili adnitar, tum tamen liberius, audaciusque quum tuis e literis, id tibi non ingratum fore, intellexero. Quae abeunti commiseras, diligenter curavi, ut te ex literis Domini Petri Dammais intellexisse scio, qui tua commendatione tanta me animi benevolentia prosecutus est, ut plus desiderare non potuerim, quare vel hac solum de caussa, me tibi plurimum devinctum fateor, quod in humanissimi optimique viri familiaritatem amicitiamque me insinuare dignatus fueris. Confirmavit is mihi, quae jam antea ex tuis literis, Roma scriptis, didiceram, omnesque Adversarii dolos narravit, qui cum auro ac amicis valeat, sine dubio diuturnam gravemque litem intentaturus est, quam tamen te facile contemptaturum scio, si ad Thesaurariae possessionem, pervenire potueris, quod imprimis tibi est conandum, ea tamen cum fiducia, ne hyemalibus diebus, nisi a sole tenebris bene discussis, unquam temere fidas, ut jam dudum es admonitus, memor semper veteris proverbii: Nescis quid serus vesper vehat. Ac Didonis Virgilianae, quae Omnia tuta timebat. Quod reliquum est, congratulor tibi, Ornatissime Domine, dignitatis adeptionem, utque felix faustaque sit possessio precor. Discedenti mihi DEUS iter secundavit nullo uspiam hoste obvio, conspectove. Molestum fuit, quod quum octiduum Arnhemii frustra justum comitatum expectassem, tandem pedes Antwerpiam iter conficere cogerer, capto per Helmout, Endoviam, ac Tournhout, longissimo sed felici circuitu. Novarum rerum hic nihil habemus, nisi quod Gallia parturire quid putatur, ac timeatur, conciliatis ibi inter se partibus foedere Punico. De Albani successore prudentiores mihi desperare omnino hic videntur, ac proinde bellum in Hollandia malis artibus coeptum, gestumque pejoribus adhuc protrahendum, ac tandem horribili superstitum cum servitute finiendum, timent. Languent adhuc Mechliniani, ignari, quid de ipsis Rex sit decreturus, sed Probe vires pro tempore resumunt. Vestris de rebus tanta hic indies mendacia sparguntur, ut aegyptiacis tenebris sint crassiora, nisi quod de clade navali in sinu meridionali accepta, ac captivitate Comitis de Bossu, Domini in Crunyngen, multorumque aliorum nobilium, caede aut captivitate, constans multorum literis ac relatione fama, fidem nobis, proh dolor summo animi cum dolore fecerit. Verum Omnis ferendo superanda fortuna est. Duremus, dabit DEUS his quoque finem. Rogavit me D. Petrus de la Derriere, num D. IOANNEM AXELIUM in summo templo Ultrajecti Canonicum, novissem: affirmante me, atque brevi ad te scripturum dicente, instanter pro veteri notitia ac familiaritate me rogavit, ut quam officiosissime suo nomine te salutarem, quod quum me facturum recepissem, ecce nunc exolvo. Ad me quod attinet, recte satis valeo, proinde si qua in re hic mea opera Doctiss. Domine tibi usui esse poterit, uti ac pro arbitratu abuti licet, ac ut facias rogo. DEUS OPT. MAX. te diu nobis incolumen servet meque albo tuorum clientum inscriptum postremo non esse loco sinas precor, compensaturus quamdiu aliud non potero, hanc tuam gratiam assiduis ad DEUM precibus ac praecipue cum sacra faciam. Rursum vale, Ornatissime Doctissime Domine, ac D. Henrico Simonis ejusque conjugi, contubernalibus tuis, meis verbis salutem plurimam dicito. Mechliniae Octavo Kalend. Novemb. anno restitutae salutis, MDLXXIII.

Vestrae Dominat. addictissimus atque ex animo tuus, ut suus PONTUS HEUYTERUS.

Quum has obsignare pararem interpellavit adventus, Domini Iohannis Back, apud quem quum familiariter vinum biberem, tui mentione quam honorifice facta, narravit, quid in negotio D. Praepositi de Boussu egisses, communicavitque literas, quibus praedictus D. Praepositus te in Archidiaconatus dignitate, sibi vicarium statuit, manu propria subsignatas, ac sigillo communitas, expectabatque fabri operam, qui majus sigillum sculpebat, quod tibi mitteret, quo absoluto, una cum literis Back erat transmissurus, utrumque fortasse ante has meas literas accepturus. Conjurationem meam Gorinchomianam edere non statui, nisi oppido ad antiquam Regis obedientiam redacto, qui necessarius conjurationis finis est futurus.

Repertum est hoc carmen Bruxellae in valvis regiis
CREVIT IN IMMENSUM QUOD SOLIT ESSE NADA.